Hľadaný výraz: Lv 21,10-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo unctionis Dei sui. Ego Dominus.

1

mail   print   facebook   twitter